— 5 —
II.
Dubia etiam pro falsis
habenda.

      Quin et illa etiam, de quibus dubitabimus, utile erit
habere pro falsis, ut tanto clarius, quidnam certissimum
et cognitu facillimum sit, inveniamus.
III.
Hanc interim dubitationem
ad usum vitae
non esse referendam.

      Sed haec interim dubitatio ad solam contemplationem
veritatis est restringenda. Nam quantum ad usum
vitae, quia persaepe rerum agendarum occasio praeteriret,
antequam nos dubiis nostris exsolvere possemus,
non raro quod tantum est verisimile cogimur amplecti;
vel etiam interdum, etsi e duobus unum altero verisimilius
non appareat, alterutrum tamen eligere.
Descartes PPh 5