— 142 —
      Intelligitur ergo vacuum a corporibus separatum,
vel quatenus naturam refert a corporibus distinctam,
vel quatenus ipsis ad eorum distinctionem interiicitur.
Corporibus item dicitur insertum, imbibitum, insitum,
ob dimensionum eius cum illorum dimensionibus concursum.
Continuum tandem unum infinitum dicitur,
quatenus, citra habitudinem ad particularia, unum est
— 143 —
omnia recipiens, continens, terminans, comprehendens,
aliud ab universo, a particularium mole, et particularium
terminus, diversas suscipiens denominationes.
      Quod tandem ad totam hanc materiam spectat, occulere
nihil visus est super hoc negotio Simplicius Peripateticus,
magis quam suus princeps, qui post explicatam
Aristotelis intentionem, melius, tandem definiens,
inquit: »vacuum quidem per se spatium et corporum
quoddam receptaculum, quod etiam habet aptitudinem
ob diversas ipsorum differentias, forte nondum
ex dictis sublatum est. Etenim in raris et densis
oportet esse quendam locum et intervallum, aliud a
corporibus, quod quidem comprehendit rarum. Non
enim a corpore proximo fit, sed in ipso intervallo, a
quo corpus proximum impulsum, vel densum excessit.
Videtur etiam Plato vacuum revera, et omne corpore
privatum intervallum confutare, nam vacuum hoc actu,
quod evertat continuationem, et consensum universi
intercidat, prorsus non est, neque quicquam confert,
ut sit
.
Bruno Acr 142-143