— 90 —
Cum vero eae
res occurrunt, quas distincte, unde, ubi, et quando mihi
adveniant, adverto, earumque perceptionem absque
ulla interruptione cum tota reliqua vita connecto, plane
certus sum, non in somnis, sed vigilanti occurrere.
Nec de ipsarum veritate debeo vel minimum dubitare,
si, postquam omnes sensus, memoriam et intellectum
ad illas examinandas convocavi, nihil mihi, quod cum
caeteris pugnet, ab ullo ex his nuntietur. Ex eo enim
quod Deus non sit fallax, sequitur omnino in talibus
me non falli. Sed quia rerum agendarum necessitas
non semper tam accurati examinis moram concedit,
fatendum est humanam vitam circa res particulares
saepe erroribus esse obnoxiam, et naturae nostrae infirmitas
est agnoscenda.
Descartes Med 9