— 448 —
      Ex quibus patet, infinitas esse posse in eodem subjecto
dimensiones diversas, illasque nihil prorsus superaddere
rebus dimensis, sed eodem modo intelligi,
sive habeant fundamentum reale in ipsis subjectis, sive
ex arbitrio mentis nostrae fuerint excogitatae. Est enim
aliquid reale gravitas corporis, vel celeritas motus, vel
divisio saeculi in annos et dies; non autem divisio diei
in horas et momenta, etc. Quae tamen omnia eodem
se habent modo, si considerentur tantum sub ratione
dimensionis, ut hic et in Mathematicis disciplinis est
faciendum; pertinet enim magis ad Physicos examinare,
utrum illarum fundamentum sit reale.
Descartes Reg 448