— 142 —
ARTIC. XXXVII.

      Vacuum tum separatum quid a corporibus, tum
ipsis imbibitum, tum unum continuum dicere non formidamus:
id enim necesse est.
RATIO.

      Non ita vacuum corporibus insitum dicimus, ut ex
pleno et vacuo corpora componantur, (quamvis forte
bene dictum sit apud eos, qui vacui nomen pro aëre
usurpant) sed quia, cum omne corpus collocari oporteat,
et spatii dimensiones, quae ipsum excipiant, exquirat,
oportet ut spatii dimensiones cum corporis dimensionibus
sibi ita respondeant, et se invicem adaequent,
ut harum continuitas cum illarum continuitate
quasi correlative mutuo se ponant. Vacuum igitur licet
physice vere realiterque sit separatum, tamen a
corporibus non est, sed ratione dictitante concipitur.
Concipitur autem per analogiam corporum eodem in
spatio succedentium. Sic materia Aristoteli logice concipitur,
logice tamen ipsa quid est non intelligitur
sine forma ulla, per cuius analogiam cognoscitur.
Bruno Acr 142