— 448 —
      Cujus rei animadversio magnam Geometriae adfert
lucem, quoniam in illa fere omnes male concipiunt
tres species quantitatis: lineam, superficiem, et corpus.
Jam enim ante relatum est, lineam et superficiem non
cadere sub conceptum ut vere distinctas a corpore,
— 449 —
vel ab invicem; si vero considerentur simpliciter, ut
per intellectum abstractae, tunc non magis diversae
sunt species quantitatis, quam animal et vivens in homine
sunt diversae species substantiae. [>]
Descartes Reg 448-449