— 132 —
      Harum prima est, quod constare putant, voluntatem latius se
extendere, quam intellectum, atque adeo ab eodem diversam
esse. Ratio autem, cur putant, voluntatem latius se extendere,
quam intellectum, est, quia se experiri ajunt, se non majore
assentiendi, sive affirmandi, et negandi facultate indigere ad
infinitis aliis rebus, quas non percipimus, assentiendum, quam
jam habemus, at quidem majore facultate intelligendi. Distinguitur
ergo voluntas ab intellectu, quod finitus hic sit, illa autem
infinita.
      Secundo nobis objici potest, quod experientia nihil clarius
videatur docere, quam quod nostrum judicium possumus suspendere,
ne rebus, quas percipimus, assentiamur; quod hinc
etiam confirmatur, quod nemo dicitur decipi, quatenus aliquid
percipit, sed tantum, quatenus assentitur, aut dissentitur. Ex.
gr. qui equum alatum fingit, non ideo concedit dari equum
— 133 —
alatum, hoc est, non ideo decipitur, nisi simul concedat, dari
equum alatum; nihil igitur clarius videtur docere experientia,
quam quod voluntas, sive facultas assentiendi libera sit, et a facultate
intelligendi diversa.
      Tertio objici potest, quod una affirmatio non plus realitatis
videtur continere, quam alia, hoc est, non majore potentia
indigere videmur ad affirmandum, verum esse id, quod verum
est, quam ad aliquid, quod falsum est, verum esse affirmandum;
at <met de denkbeelden | Ideae | is 't anders gestelt: want>
unam ideam plus realitatis, sive perfectionis, quam aliam habere
percipimus; quantum enim objecta alia aliis praestantiora, tantum
etiam eorum ideae aliae aliis perfectiores sunt; ex quibus
etiam constare videtur differentia inter voluntatem, et intellectum.
      Quarto objici potest, si homo non operatur ex libertate voluntatis,
quid ergo fiet, si in aequilibrio sit, ut Buridani asina?
Famene, et siti peribit? Quod si concedam, viderer asinam, vel
hominis statuam, non hominem concipere; si autem negem,2 ergo
se ipsum determinabit, et consequenter eundi facultatem, et faciendi
quicquid velit, habet. Praeter haec alia forsan possunt objici;
sed quia inculcare non teneor, quid unusquisque somniare potest,
ad has objectiones tantum respondere curabo, idque quam
potero breviter.
      Et quidem ad primam dico, me concedere, voluntatem latius
se extendere, quam intellectum, si per intellectum claras tantummodo,
et distinctas ideas intelligant; sed nego voluntatem latius
se extendere, quam perceptiones, sive concipiendi facultatem;
nec sane video, cur facultas volendi potius dicenda est infinita,
quam sentiendi facultas; sicut enim infinita (unum tamen post
aliud; nam infinita simul affirmare non possumus) eadem volendi
facultate possumus affirmare, sic etiam infinita corpora (unum
nempe post aliud <, en niet te gelijk, 't welk onmogelijk is>) eadem
sentiendi facultate possumus sentire, sive percipere. Quod si dicant,
infinita dari, quae percipere non possumus? regero, nos ea ipsa
nulla cogitatione, et consequenter nulla volendi facultate posse
assequi. At dicunt, si Deus vellet efficere, ut ea etiam perciperemus,
majorem quidem facultatem percipiendi deberet nobis
dare, sed non majorem, quam dedit, volendi facultatem;
quod idem est, ac si dicerent, quod si Deus velit efficere, ut infinita
— 134 —
alia entia intelligeremus, necesse quidem esset, ut nobis
daret majorem intellectum; sed non universaliorem entis ideam,
quam dedit, ad eadem infinita entia amplectendum. Ostendimus
enim voluntatem ens esse universale, sive ideam, qua omnes singulares
volitiones, hoc est, id, quod iis omnibus commune est, explicamus.
Cum itaque hanc omnium volitionum communem, sive
universalem ideam facultatem <van onze ziel> esse credant, minime
mirum, si hanc facultatem ultra limites intellectus in infinitum se
extendere dicant. Universale enim aeque de uno, ac de pluribus,
ac de infinitis individuis dicitur.
      Ad secundam objectionem respondeo negando, nos liberam
habere potestatem judicium suspendendi. Nam cum dicimus,
aliquem judicium suspendere, nihil aliud dicimus, quam quod
videt, se rem adaequate percipere. Est igitur judicii suspensio
revera perceptio, et non libera voluntas. Quod ut clare
intelligatur, concipiamus puerum, equum alatum imaginantem,
ne aliud quicquam percipientem. Quando quidem haec imaginatio
equi existentiam involvit (per Coroll. Prop. 17. hujus),
nec puer quicquam percipit, quod equi existentiam tollat, ille
necessario equum, ut praesentem, contemplabitur; nec de ejus existentia
poterit dubitare, quamvis de eadem non sit certus. Atque
hoc quotidie in somnis experimur, nec credo aliquem esse, qui
putet, se, dum somniat, liberam habere potestatem suspendendi
de iis, quae somniat, judicium, efficiendique, ut ea, quae se videre
somniat, non somniet; et nihilominus contingit, ut etiam
in somnis judicium suspendamus, nempe cum somniamus, nos
somniare. Porro concedo neminem decipi, quatenus percipit, hoc
est, Mentis imaginationes, in se consideratas, nihil erroris involvere
concedo (vide Schol. Prop. 17. hujus); sed nego, hominem
nihil affirmare, quatenus percipit. Nam quid aliud est equum alatum
percipere, quam alas de equo affirmare? Si enim Mens praeter
equum alatum nihil aliud perciperet, eundem sibi praesentem contemplaretur,
nec causam haberet ullam dubitandi de ejusdem existentia,
nec ullam dissentiendi facultatem, nisi imaginatio equi
alati juncta sit ideae, quae existentiam ejusdem equi tollit, vel quod
percipit, ideam equi alati, quam habet, esse inadaequatam, atque
tum vel ejusdem equi existentiam necessario negabit, vel de eadem
necessario dubitabit.
— 135 —
      Atque his puto me ad tertiam etiam objectionem respondisse,
nempe, quod voluntas universale quid sit quod de omnibus
ideis praedicatur; quodque id tantum significat, quod omnibus
ideis commune est, nempe affirmationem. Cujus propterea adaequata
essentia, quatenus sic abstracte concipitur, debet esse in
unaquaque idea, et hac ratione tantum in omnibus eadem; <gelijk
de bepaling | Definitio | van de mensch geheel en gelijkelijk
aan yder bezonder mensch toegepast moet worden. Op deze
wijze dan konnen wy bevatten dat de wil| Voluntas | altijt
in alle denkbeelden | Ideae | de zelfde is, > sed non quatenus
consideratur essentiam ideae constituere; nam eatenus singulares
affirmationes aeque inter se differunt, ac ipsae ideae. Ex. gr. affirmatio,
quam idea circuli ab illa, quam idea trianguli involvit,
aeque differt, ac idea circuli ab idea trianguli. Deinde absolute
nego, nos aequali cogitandi potentia indigere ad affirmandum,
verum esse id, quod verum, est quam ad affirmandum, verum esse
id, quod falsum est. Nam hae duae affirmationes, si < alleenlijk>
mentem <en niet op de worden> spectes, se habent ad invicem,
ut ens ad non-ens; nihil enim in ideis positivum est, quod
falsitatis formam constituit (vide Prop. 35. hujus cum ejus Schol.
et Schol. Prop. 47. hujus
). Quare hic apprime venit notandum,
quam facile decipimur, quando universalia cum singularibus, et
entia rationis, et abstracta cum realibus confundimus.
      Quod denique ad quartam objectionem attinet, dico, me omnino
concedere, quod homo in tali aequilibrio positus (nempe
qui nihil aliud percipit, quam sitim, et famem, talem cibum,
et talem potum, qui aeque ab eo distant), fame, et siti peribit. Si
me rogant, an talis homo non potius asinus, quam homo sit aestimandus?
dico me nescire, ut etiam nescio, quanti aestimandus sit
ille, qui se pensilem facit, et quanti aestimandi sint pueri, stulti, vesani,
etc.
Spinoza E 132-133-134-135