— 5 —
PRINCIPIORUM
PHILOSOPHIAE
PARS PRIMA.
De principiis cognitionis humanae.

I.
Veritatem inquirenti,
semel in vita de omnibus,
quantum fieri
potest, esse dubitandum.

      Quoniam infantes nati sumus, et varia de rebus
sensibilibus judicia prius tulimus, quam integrum
nostrae rationis usum haberemus, multis praejudiciis a
veri cognitione avertimur; quibus non aliter videmur
posse liberari, quam si semel in vita de iis omnibus
studeamus dubitare, in quibus vel minimam incertitudinis
suspicionem reperiemus.
Descartes PPh 5