— 90 —
XXVIII.
Terram, proprie loquendo,
non moveri,
nec ullos Planetas,
quamvis a coelo transferantur.

      Hicque oportet eorum meminisse quae de natura
motus supra dicta sunt: nempe illum quidem (si proprie
loquamur, et secundum rei veritatem), esse tantum
translationem unius corporis ex vicinia eorum
corporum, quae ipsum immediate contingunt et tanquam
quiescentia spectantur, in viciniam aliorum. Sed
saepe etiam ex usu vulgi actionem omnem, qua corpus
aliquod ex uno loco in alium migrat, motum vocari;
et hoc sensu dici posse, eandem rem eodem tempore
moveri ac non moveri, prout ejus locum varie determinamus.
Unde sequitur nullum in Terra, nec etiam
in aliis Planetis, motum proprie dictum reperiri: quia
non transferuntur ex vicinia partium coeli quae illos
immediate contingunt, quatenus istae partes coeli ut
immotae considerantur. Ad hoc enim deberent ab
omnibus simul sejungi, quod non fit; sed quia materia
coeli fluida est, nunc unae ejus particulis, nunc aliae, a
Planeta quem contingunt removentur, idque per motum
qui illis tantum tribui debet, non autem Planetae:
— 91 —
quemadmodum partiales translationes aquae et aëris,
quae in terrae superficie fiunt, non tribui solent ipsi
terrae, sed illis aquae et aëris partibus quae transferuntur.
Descartes PPh 90-91