— 90 —
      In rebuspubb. mere regiis Principes summi solo nutu
gentium moribus moderantur. Unde apud Turcas,
Tartaros, Moschos, Persas
leges nullae praeter Divinas,
quas falsi habent.
      In rebuspubb. mere liberis omnia legibus proprie dictis,
que sunt jussa populi, peraguntur.
      CXLII. Hinc prima Juris Civilis Communis Divisio
est in Mores ac Leges: quod ita Gajus enunciat:
Omnes populi Legibus et Moribus reguntur: ubi particula
et, ut saepe in jure usuvenit, pro particula vel accipienda.
Nam Resp. mere Optimatium, et mere regia
reguntur moribus, uti e contra legibus populares. Atque
hac ratione constat illud, quod Tribonianus scribit,
Divisionem juris scripti, et non scripti ab Atheniensibus,
et Spartanis provenire
, hoc est a forma
reip. liberae, et Optimatium: ex qua utraque postea
Romana commixta est, modo tamen Spartanorum
mores accipias, uti Romanorum sub Primis Regibus.
Nam Spartanis Lycurgus leges quidem
dedit, atque adeo scribi vetuit; sed eae circa puerorum
institutionem
ferme omnes versabantur: in ceteris
vero mores majorum, quibus ea Optimatium praeter
omnes praeclarissima virtute Resp. fundata fuerat,
— 91 —
ipsis custodiendos reliquit: et ita leges Heraclidae
manu regia
, ut Tullus legem perduellionis, tractabant
quae a Latinis Scriptoribus dicta est, ut nuper vidimus,
mos majorum.
Vico Univ20 90-91