— 91 —
XXXIX. Per se.

      Iuxta tertium modum dicendi per se ea quae existunt
umbram quandam referunt ipsius qui est per se. Reliqua
enim omnia praeter Deum sunt per se, cum existant, cum
— 92 —
non sint accidentia; ut primae substantiae seu individua
in genere substantiae, quae sunt per se, quia non sunt in
subiecto aliquo, sicut accidentia, et propterea sunt per
ipsum subiectum, neque dicuntur de aliquo, sicut genera et
species, quae dicuntur de individuis, et ideo per individua
sunt, quibus non existentibus ipsa non essent, ideo neque
sunt per se entia. Istis magis per se sunt formae incorporeae
et immateriales, quae ita sunt per se ut non sint cum
alio, id est non composita, sed simplicia, pura, sola et
nuda, aliter quam primae substantiae, quae sunt compositae
et indutae accidentibus et praedicatis, universalibusque
intentionibus insignitae. Deus autem est ita per se ut non
sit per aliud, neque cum alio, neque ab alio: non cum
alio, sicut primae substantiae; non ab alio, sicut simplices
proxime dictae formae; neque etiam a se ipso, cum sit indivisus
et simplicissimus et secundum nullam rationem dependens.
Bruno Sum 91-92