— 447 —
      Per dimensionem, nihil aliud intelligimus, quam
modum et rationem, secundum quam aliquod subjectum
consideratur esse mensurabile: adeo ut non
solum longitudo, latitudo et profunditas sint dimensiones
corporis, sed etiam gravitas sit dimensio, secundum
quam subjecta ponderantur, celeritas sit dimensio
motus, et alia ejusmodi infinita. Nam divisio ipsa in
— 448 —
plures partes aequales, sive sit realis, sive intellectualis
tantum, est proprie dimensio secundum quam res numeramus;
et modus ille qui numerum facit, proprie
dicitur esse species dimensionis, quamvis sit aliqua diversitas
in significatione nominis. Si enim consideramus
partes in ordine ad totum, tunc numerare dicimur;
si contra totum spectamus ut in partes distributum,
illud metimur: ver. gr., saecula metimur annis, diebus,
horis, et momentis; si autem numeremus momenta,
horas, dies et annos, tandem saecula implebimus.
Descartes Reg 447-448