— 91 —
XXXVIII. Species.

      Neque modos ullos speciei iuxta rationes atque modos
enumeratos citra praeiudicium et blasphemiam ei possumus
appingere. Neque enim est species metaphysica seu idea
rerum, neque species physica seu forma in rebus, neque
species logica seu forma ex rebus communis pluribus
(nempe essentia pluribus in particularibus comperta), neque
artificialis vel ad artificialis speciei similitudinem exemplaris;
imo neque per exemplarem ullam, idealem seu metaphysicam,
naturalem seu physicam, logicam seu intentionalem
est repraesentabilis. Omne enim productum aegre producentis
talis similitudinem poterit explicare melius, quam ensis
sui opificis, domus sui architectoris similitudinem. Referunt
enim illius potentiae activae vestigium, nihil vero quod
ad illius substantiam et hypostasin attingendam confert.
Bruno Sum 91