— 447 —
      Hic ergo versamur circa objectum extensum, nihil
plane aliud in eo considerantes praeter ipsam extensionem,
abstinentesque de industria a vocabulo quantitatis,
quia tam subtiles sunt quidam Philosophi, ut illam
quoque ab extensione distinxerint; sed quaestiones omnes
eo deductas esse supponimus, ut nihil aliud quaeratur,
quam quaedam extensio cognoscenda, ex eo quod
comparetur cum quadam alia extensione cognita. Cum
enim hic nullius novi entis cognitionem expectemus,
sed velimus duntaxat proportiones quantumcumque
involutas eo reducere, ut illud, quod est ignotum,
aequale cuidam cognito reperiatur: certum est omnes
proportionum differentias, quaecumque in alijs subjectis
existunt, etiam inter duas vel plures extensiones
posse inveniri; ac proinde sufficit ad nostrum institutum,
si in ipsa extensione illa omnia consideremus, quae
ad proportionum differentias exponendas possunt juvare,
qualia occurrunt tantum tria, nempe dimensio,
unitas, et figura.
Descartes Reg 447