— 131 —
Incipio igitur a primo, Lectoresque moneo, ut accurate distinguant
inter ideam, sive Mentis conceptum, et inter imagines
rerum, quas imaginamur. Deinde necesse est, ut distinguant inter
ideas, et verba, quibus res significamus. Nam quia haec tria
imagines scilicet, verba, et ideae a multis vel plane confunduntur
— 132 —
vel non satis accurate, vel denique non satis caute distinguuntur,
ideo hanc de voluntate doctrinam, scitu prorsus necessariam, tam
ad speculationem, < en van de wetenschappen,> quam ad vitam
sapienter instituendam, plane ignorarunt. Quippe, qui putant
ideas consistere in imaginibus, quae in nobis ex corporum occursu
formantur, sibi persuadent, ideas illas rerum, <die geen speur in
onze harssenen konnen maken, of> quarum similem nullam imaginem
formare possumus, non esse ideas, sed tantum figmenta, quae
ex libero voluntatis arbitrio fingimus; ideas igitur, veluti picturas
in tabula mutas, aspiciunt, et hoc praejudicio praeoccupati, non
vident, ideam, quatenus idea est, affirmationem, aut negationem
involvere. Deinde, qui verba confundunt cum idea, vel cum ipsa
affirmatione, quam idea involvit, putant se posse contra id, quod
sentiunt, velle; quando aliquid solis verbis contra id, quod sentiunt,
affirmant, aut negant. Haec autem praejudicia exuere facile
is poterit, qui ad naturam cogitationis attendit, quae extensionis
conceptum minime involvit; atque adeo clare intelliget, ideam
(quando quidem modus cogitandi est) neque in rei alicujus imagine,
neque in verbis consistere. Verborum namque, et imaginum essentia
a solis motibus corporeis constituitur, qui cogitationis conceptum
minime involvunt. Atque haec pauca de his monuisse sufficiat,
quare ad praedictas objectiones transeo.

Spinoza E 131-132