— 131 —
Corollarium.

      Voluntas, et intellectus unum, et idem sunt.
Demonstratio.

      Voluntas, et intellectus nihil praeter singulares volitiones,
et ideas sunt (per Prop. 48. hujus, et ejusdem Schol.). At singularis
volitio, et idea (per Prop. praeced.) unum, et idem sunt, ergo
voluntas, et intellectus, unum et idem sunt. Q.E.D.
Scholium.

      His causam, quae communiter erroris esse statuitur, sustulimus.
Supra autem ostendimus, falsitatem in sola privatione, quam ideae
mutilatae, et confusae involvunt, consistere. Quare idea falsa,
quatenus falsa est, certitudinem non involvit. Cum itaque dicimus,
hominem in falsis acquiescere, nec de iis dubitare, non ideo
ipsum certum esse, sed tantum non dubitare dicimus, vel quod
in falsis acquiescit, quia nullae causae dantur, quae efficiant, ut
ipsius imaginatio fluctuetur <, of die hem daar af doen twijffelen >.
Qua de re vide Scholium Propositionis 44. hujus Partis. Quantumvis
igitur homo falsis adhaerere supponatur <, dat men hem
geensins daar aan kan doen twijffelen>, nunquam tamen ipsum
certum esse dicemus. Nam per certitudinem quid positivum
intelligimus (vide Prop. 43. hujus cum ejusdem Schol.), non vero
dubitationis privationem. At per certitudinis privationem falsitatem
intelligimus. Sed ad uberiorem explicationem praecedentis
Propositionis quaedam monenda supersunt. Superest deinde, ut
ad objectiones, quae in nostram hanc doctrinam objici possunt,
respondeam; et denique, ut omnem amoveam scrupulum, operae
pretium esse duxi, hujus doctrinae quasdam utilitates indicare.
Quasdam, inquam; nam praecipuae ex iis, quae in Quinta Parte
dicemus, melius intelligentur.
Spinoza E 131