— 89 —
XXVI.
Terram in coelo suo
quiescere, sed nihilominus
ab eo deferri
.
      Quarto, cum videamus Terram nullis columnis
suffultam, nullisque funibus appensam, sed circumquaque
fluidissimo tantum coelo cinctam esse, putemus
quidem illam quiescere, ac nullam habere propensionem
ad motum, quandoquidem nullam advertimus.
Sed ne putemus hoc obstare, quominus ab isto
coelo deferatur, et ejus motibus immota obsequatur:
— 90 —
ut navis, nullis ventis nec remis impulsa, nullisque
anchoris alligata, in medio mari quiescit, etsi forte
aquae ingens moles, occulto cursu delabens, ipsam
secum ferat.
XXVII.
Idemque sentiendum
esse de omnibus Planetis.

      Et quemadmodum caeteri Planetae in hoc cum Terra
conveniunt, quod sint opaci et radios Solis reflectant,
non immerito arbitrabimur illos etiam in hoc ei
similes esse, quod unusquisque quiescat in ea coeli
regione in qua versatur; quodque omnis variatio situs
quae in illis observatur, ex eo tantum procedat, quod
omnis materia coeli, quae illos continet, moveatur.
Descartes PPh 89-90