— 89 —
Quod autem antiquissimae
leges essent ejusmodi exempla, ratio id postulat,
quod rudia ingenia exemplis ducuntur, quae
particularia sunt, leges proprie dictae genere constant,
et genera rudes homines difficile intelligunt. Unde
Eloquentia heroica exemplis fictis tota vigebat, ut antiquissimae
Aesopi Fabulae testantur: et Menenius Agrippa
membrorum a ventre desciscentium fabula Rom. plebem
reduxit. Sed et primas leges Romanas fuisse haec
exempla ex more patrio in reos edita luculentissimus
locus Dionysj Halicarnassensis demonstrat, ubi dum
deliberatur in Senatu, an leges, quae postea in XII. Tabb.
redactae sunt, populo ferendae essent, quae proprie
leges erant, fuerunt status Optimatium, e quibus resp.
libera mixta erat, acres custodes, qui censebant, patrios
mores servandos, leges ferri non oportere
. Et cum
his legibus hac significatione acceptis apte cohaerent leges
quas Romulus aliique Reges tulere, et jus incertum,
et manus Regia, qua initio Civitatis Populum Rom.
egisse Pomponius narrat. Et recte quidem manus
Regia
appellabatur: nam primi Reges fuerunt manus, ut
ita dicam, juris, quae jus Civibus ministrabat; nam
mens juris apud Ordinem erat: Jurisdictio erat Regum,
at Jurisditio erat Ordinis: eaque ratione primi Reges
significatione nativa, et maxime propria dicti sunt Legumlatores,
qui ferebant leges ab ordine ad Populum,
uti Tullus, qui concilio populi advocato, Duumviros
creavit, ex quorum formula jus in Horatium dixit;
et ita perduellionis legem ab Ordine ad populum tulit:
neque Duumviri legem concipere poterant, nisi Tullus
— 90 —
creasset: et ita cum tanta illa antiqui juris solennitate
belle convenit jus incertum Pomponj: quia in Regis
arbitrio erat, creare Duumviros. Quare antiquissimi
Reges in rep. Optimatium ea creatione tantum pollebant,
quantum Consules postea in libera, pollebant relatione:
et ita eorum propria erat legislatio domi, ut
belligeratio foris, quae duo Theseus in fundanda Atheniensi
rep. sibi Regi servavit.
Vico Univ20 89-90