— 359 —
      Par. IV. Sed forsan rogabit aliquis, num foeminae ex natura, an
ex instituto sub potestate virorum sint? Nam, si ex solo instituto id
factum est, nulla ergo ratio nos coegit foeminas a regimine secludere.
Sed si ipsam experientiam consulamus, id ex earum imbecillitate
— 360 —
oriri videbimus. Nam nullibi factum est, ut viri, et foeminae
simul regnarent, sed ubicunque terrarum viri, et foeminae reperiuntur,
ibi viros regnare, et foeminas regi videmus, et hac ratione
utrumque sexum concorditer vivere. Sed contra Amazonae,
quas olim regnasse fama proditum est, viros in patrio solo morari
non patiebantur, sed foeminas tantummodo alebant, mares autem,
quos pepererant, necabant. Quod si ex natura foeminae viris
aequales essent, et animi fortitudine, et ingenio, in quo maxime
humana potentia, et consequenter jus consistit, aeque pollerent,
sane inter tot, tamque diversas nationes quaedam reperirentur,
ubi uterque sexus pariter regeret, et aliae ubi a foeminis viri regerentur,
atque ita educarentur, ut ingenio minus possent: quod
cum nullibi factum sit, affirmare omnino licet, foeminas ex natura
non aequale cum viris habere jus, sed eas viris necessario cedere,
atque adeo fieri non posse, ut uterque sexus pariter regat, et
multo minus, ut viri a foeminis regantur. Quod si praeterea humanos
affectus consideremus, quod scilicet viri plerumque ex solo
libidinis affectu foeminas ament, et earum ingenium, et sapientiam
tanti aestiment, quantum ipsae pulchritudine pollent, et praeterea
quod viri aegerrime ferant, ut foeminae, quas amant, aliis
aliquo modo faveant, et id genus alia, levi negotio videbimus,
non posse absque magno pacis detrimento fieri, ut viri, et foeminae
pariter regant. Sed de his satis.
Reliqua desiderantur.
Spinoza TP 359-360