— 446 —
      Quae omnia quamvis fuse hic deducam, ita tamen
praeoccupata sunt mortalium ingenia, ut verear adhuc,
ne valde pauci hac in parte ab omni errandi
periculo sint satis tuti, explicationemque mei sensus
nimis brevem in longo sermone reperiant; ipsae enim
artes Arithmetica et Geometria, quamvis omnium certissimae,
nos tamen hic fallunt: quis enim Logista numeros
suos ab omni subjecto, non modo per intellectum
abstractos, sed per imaginationem etiam vere distinguendos
esse non putat? quis Geometra repugnantibus
principijs objecti sui evidentiam non confundit, dum
lineas carere latitudine judicat, et superficies profunditate,
quas tamen easdem postea unas ex alijs componit,
non advertens lineam, ex cujus fluxu superficiem
fieri concipit, esse verum corpus; illam autem, quae
latitudine caret, non esse nisi corporis modum, etc.?
Descartes Reg 446