— 359 —
Nam Patriciis ii semper optimi videbuntur, qui divites,
vel ipsis sanguine proximi, vel amicitia conjuncti sunt. Et
sane, si cum Patriciis ita comparatum esset, ut liberi ab omni affectu,
et solo studio publicae salutis ducti, collegas Patricios eligerent,
nullum esset imperium cum Aristocratico comparandum.
Sed rem contra omnino sese habere, satis superque ipsa experientia
docuit, praesertim in oligarchiis, ubi Patriciorum voluntas ob defectum
aemulantium maxime lege soluta est. Ibi enim studio optimos
a Concilio arcent Patricii, et eos sibi socios in Concilio quaerunt,
qui ab eorum ore pendent, ita ut in simili imperio multo
infelicius res ejus sese habeant, propterea quod Patriciorum Electio
ab absoluta quorundam libera, sive omni lege soluta voluntate
pendeat. Sed ad inceptum redeo.
      Par. III. Ex dictis in praeced. Art. patet, nos posse imperii Democratici
diversa genera concipere, sed meum institutum non est de unoquoque,
sed de eo solummodo agere, in quo omnes absolute, qui
solis legibus patriis tenentur, et praeterea sui juris sunt, honesteque
vivunt, jus suffragii in supremo Concilio habent, muneraque imperii
subeundi. Dico expresse, qui solis legibus patriis tenentur, ut
peregrinos secludam, qui sub alterius imperio esse censentur. Addidi
praeterea, quod, proeterquam quod legibus imperii teneantur, in
reliquis sui juris sint
, ut mulieres, et servos secluderem, qui in
potestate virorum, et dominorum, ac etiam liberos et pupillos,
quamdiu sub potestate parentum, et tutorum sunt. Dixi denique,
honesteque vivunt, ut ii apprime secluderentur, qui ob crimen,
aut aliquod turpe vitae genus infames sunt.
Spinoza TP 359