— 90 —
XXXVII. Genus.

      Dictum est ipsum esse omnis generis fontem et principium
ante omne genus. Propterea neque genus esse potest,
neque in genere, neque ex genere quidpiam. Est tamen
— 91 —
similitudinem admittens naturalis generis, quatenus ab eo
dicuntur genus habere omnia et pater dicitur omnium, non
tamen secundum eam univocam rationem, qua Ilus ducit
genus ab Hercule, sed qua opus ab opifice. Theologi ipsi
viderint de illa univoca generatione, qua pater aequalem
sibi filium genuerit et gignat.
Bruno Sum 90-91