— 88 —
Nam si quae causa, non in pede, sed in alia
quavis ex partibus per quas nervi a pede ad cerebrum
porriguntur, vel etiam in ipso cerebro, eundem plane
motum excitet qui solet excitari pede male affecto,
sentietur dolor tanquam in pede, sensusque naturaliter
falletur, quia, cum ille idem motus in cerebro non
possit nisi eundem semper sensum menti inferre, multoque
frequentius oriri soleat a causa quae laedit pedem,
quam ab alia alibi existente, rationi consentaneum
— 89 —
est ut pedis potius quam alterius partis dolorem
menti semper exhibeat. Et si quando faucium ariditas,
non ut solet ex eo quod ad corporis valetudinem potus
conducat, sed ex contraria aliqua causa oriatur, ut in
hydropico contingit, longe melius est illam tunc fallere,
quam si contra semper falleret, cum corpus est
bene constitutum; et sic de reliquis.
      Atque haec consideratio plurimum juvat, non modo
ut errores omnes quibus natura mea obnoxia est animadvertam,
sed etiam ut illos aut emendare aut vitare
facile possim. Nam sane, cum sciam omnes sensus circa
ea, quae ad corporis commodum spectant, multo frequentius
verum indicare quam falsum, possimque uti
fere semper pluribus ex iis ad eandem rem examinandam,
et insuper memoria, quae praesentia cum praecedentibus
connectit, et intellectu, qui jam omnes errandi
causas perspexit; non amplius vereri debeo ne
illa, quae mihi quotidie a sensibus exhibentur, sint falsa,
sed hyperbolicae superiorum dierum dubitationes, ut
risu dignae, sunt explodendae. Praesertim summa illa
de somno, quem a vigilia non distinguebam; nunc
enim adverto permagnum inter utrumque esse discrimen,
in eo quod nunquam insomnia cum reliquis
omnibus actionibus vitae a memoria conjungantur, ut
ea quae vigilanti occurrunt; nam sane, si quis, dum
vigilo, mihi derepente appareret, statimque postea dispareret,
ut fit in somnis, ita scilicet ut nec unde venisset,
nec quo abiret viderem, non immerito spectrum
— 90 —
potius, aut phantasma in cerebro meo effictum,
quam verum hominem esse judicarem.
Descartes Med 88-89-90