— 446 —
Item, si agamus
de figura, putemus nos agere de subjecto extenso, sub
hac tantum ratione concepto, quod sit figuratum; si
de corpore, putemus nos agere de eodem, ut longo,
lato et profundo; si de superficie, concipiamus idem, ut
longum et latum, omissa profunditate, non negata; si
de linea, ut longum tantum; si de puncto, idem omisso
omni alio, praeterquam quod sit ens.
Descartes Reg 446