— 140 —
      Vacuum vero spatium, in quo corpora continentur,
— 141 —
est unum infinitum, cuius partes alicubi sine corpore
esse intelligantur, nempe ubi corpora corporibus sunt
contigua, ut unum continuum facere non videantur;
ita tamen necesse est, inter vere continentem, sphaeramque
contentam, aliquid extet intermedium. Hinc
igitur quamvis vacuum in universo sit unum continuum,
propter corporum distinctionem habeat, quod
in insitum et comprehendens distinguatur; quemadmodum
quamvis una continua lux, quae in aqua et in aëre
est, eam tamen, quae in aqua est, ab ea, quae in aëre
est, dicimus terminari, tanquam a corpore, et a quodam
inter utrumque corpus medio, tanquam ab extremo.
Hinc certe continentiae dimensionum specifica diversitas
non obsistit, quia, ut in alio articulo dictum
est, dimensiones vacui ad corporis dimensiones collocandas
non sunt incompossibiles, sed sunt adeo necessariae,
ut nullae aliae sine aliis esse possint, quae sicut
dimensiones spatii minores corpus minus, maiores
corpus maius recipiunt, ita et nullae nullum. Mitto,
quod non solum dimensiones vacui (quod neque substantia
est, neque accidens, si peripatetice significent
haec nomina) concurrunt cum corporis dimensionibus,
quod est substantia quaedam; et cum dimensionibus
lucis, vel coloris alicuius, quae dimensiones
corporis diaphani adaequant, licet dimensiones illas
non luci, sed corpori illuminato proprias dicendo persisterent
Peripatetici: sed nos interim non urgebimus.
Bruno Acr 140-141