— 130 —
Propositio XLIX.

      In Mente nulla datur volitio, sive affirmatio, et negatio praeter
illam, quam idea, quatenus idea est, involvit.

Demonstratio.

      In Mente (per Prop. praeced.) nulla datur absoluta facultas volendi,
et nolendi, sed tantum singulares volitiones, nempe haec,
et illa affirmatio, et haec, et illa negatio. Concipiamus itaque singularem
aliquam volitionem, nempe modum cogitandi, quo Mens
affirmat, tres angulos trianguli aequales esse duobus rectis. Haec
affirmatio conceptum, sive ideam trianguli involvit, hoc est, sine
idea trianguli non potest concipi. Idem enim est, si dicam, quod A
conceptum B debeat involvere, ac quod A sine B non possit
concipi. Deinde haec affirmatio (per Axiom. 3. hujus) non potest
etiam sine idea trianguli esse. Haec ergo affirmatio sine idea trianguli
nec esse, nec concipi potest. Porro haec trianguli idea, hanc
eandem affirmationem involvere debet, nempe, quod tres ejus anguli
aequentur duobus rectis. Quare et vice versa haec trianguli
idea, sine hac affirmatione nec esse, nec concipi potest, adeoque
(per Defin. 2. hujus) haec affirmatio ad essentiam ideae trianguli
pertinet, nec aliud praeter ipsam est. Et quod de hac volitione diximus
(quandoquidem eam ad libitum sumpsimus), dicendum etiam
est de quacunque volitione, nempe, quod praeter ideam nihil sit.
Q.E.D.
Spinoza E 130