— 88 —
De Animo, et Anima.
CAP. V.

      Elegantia duum horum
verborum animus, et anima,
quod anima vivamus, animo
sentiamus
, tam scita est, ut
T. Lucretius eam veluti in Epicuri
hortulo natam vindicet
suam. Sed et observandum latinos
animam quoque aërem appellasse,
quem omnium mobilissimum
esse constat: et nos supra
disseruimus, unum esse, qui
motu omnibus communi movetur,
et deinde peculiarium
ope machinarum evadit cujusque
proprius. [>]
Vico Ant 88