— 89 —
XXXVI. Proprietas.

      Habet proprietatem, qua omnia praedicata perfectionis
(quae significant perfectionem) de illo dicuntur essentialiter,
superlative et infinite, de reliquis vero dicuntur
— 90 —
participative, finite et comparative; non habet proprietates
secundum aliquod genus eorum, quae in capite De
proprio
sunt enumerata. Non enim illi sunt propria quae
sunt fundata super specie vel super forma substantiali, vel
quae formam substantialem consequantur, sed quod convenit
illi soli et semper, immutabiliter, independenter, per
se et secundum se; propria vero aliorum sunt dependenter,
sicut et omnia dependent. Et in isto proprium, species, essentia
et natura sunt unum et idem, in reliquis vero proprium
est primum essentiae vestigium seu essentialis differentiae
signum, sicut ridere est signum rationalitatis;
sed proprium divinitatis est ipsa divinitas et non aliud
neque alterum quid, licet noster concipiendi modus ordinem
quendam sibi constituat, et nominum seriem quandam
ad similitudinem eorum, quae nobis offeruntur, concelebret,
et de Deo prius quaedam dicat, quaedam vero posterius,
quaedam ut absolute, quaedam ut respective significantia,
quaedam ut interiora, quaedam ut exteriora; quae
in subiecto non faciunt neque testantur varietatem magis
quam ab uno sole et circa unum solem diversa propria
diversitate diversimode afficiuntur, sole diversimode in
omnibus operante seque omnibus communicante, et ut diversum
quiddam ab omnibus iisque diversis participato,
uno in se ipso existente et immutabili.
Bruno Sum 89-90