— 445 —
Ut si de numero sit quaestio, imaginemur subjectum
aliquod per multas unitates mensurabile, ad
cujus solam multitudinem licet intellectus in praesenti
reflectat, cavebimus tamen ne inde postea aliquid concludat,
in quo res numerata a nostro conceptu exclusa
fuisse supponatur: sicuti faciunt illi qui numeris mira
— 446 —
tribuunt mysteria et meras nugas, quibus certe non
tantam adhiberent fidem, nisi numerum a rebus numeratis
distinctum esse conciperent. [>]
Descartes Reg 445-446