— 89 —
XXXV. Differentia.

      Neque differentia, quia non est genus, neque continet
omnia sicut genus suas species, cuius etiam esse dependeat
a speciebus. Neque etenim est universale in praedicando,
sed in caussando et in essendo. Propterea neque
differentias in se ipso secundum hoc genus potentiae in se
continet, neque huiuscemodi differentiis ab aliis distinguitur,
tanquam in uno genere sit cum illis, vel ex aequo divisivis
oppositis differentiis ab eodem genere dependeat,
atque aliquid aliud, sed ipse est qui omne genus, omnes
differentias et omnes species constituit physice, unde dependeat
illa logica constitutio.
Bruno Sum 89