— 87 —
Ita, exempli causa,
— 88 —
cum nervi qui sunt in pede vehementer et praeter consuetudinem
moventur, ille eorum motus, per spinae
dorsi medullam ad intima cerebri pertingens, ibi menti
signum dat ad aliquid sentiendum, nempe dolorem
tanquam in pede existentem, a quo illa excitatur ad
ejus causam, ut pedi infestam, quantum in se est, amovendam.
Potuisset vero natura hominis a Deo sic constitui,
ut ille idem motus in cerebro quidvis aliud
menti exhiberet: nempe vel seipsum, quatenus est in
cerebro, vel quatenus est in pede, vel in aliquo ex
locis intermediis, vel denique aliud quidlibet; sed
nihil aliud ad corporis conservationem aeque conduxisset.
Eodem modo, cum potu indigemus, quaedam
inde oritur siccitas in gutture, nervos ejus movens et
illorum ope cerebri interiora; hicque motus mentem
afficit sensu sitis, quia nihil in toto hoc negotio nobis
utilius est scire, quam quod potu ad conservationem
valetudinis egeamus, et sic de caeteris.
      Ex quibus omnino manifestum est, non obstante
immensa Dei bonitate, naturam hominis ut ex mente
et corpore compositi non posse non aliquando esse fallacem.
Descartes Med 87-88