— 445 —
      Notandumque est diligenter, in omnibus alijs propositionibus,
in quibus haec nomina, quamvis eamdem
significationem retineant, dicanturque eodem modo a
subjectis abstracta, nihil tamen excludunt vel negant,
a quo non realiter distinguantur, imaginationis adjumento
nos uti posse et debere: quia tunc, etiamsi intellectus
praecise tantum attendat ad illud quod verbo
designatur, imaginatio tamen veram rei ideam fingere
debet, ut ad ejus alias conditiones vocabulo non
expressas, si quando usus exigat, idem intellectus possit
converti, nec illas unquam imprudenter judicet fuisse
exclusas. [>]
Descartes Reg 445