— 358 —
Caput XI.

      Par. I. Transeo tandem ad tertium, et omnino absolutum imperium,
quod Democraticum appellamus. Hujus ab Aristocratico
differentiam in hoc potissimum consistere diximus, quod in
eo a sola supremi Concilii voluntate, et libera Electione pendeat,
ut hic, aut ille Patricius creetur, ita ut nemo jus suffragii, et munera
imperii subeundi haereditarium habeat, nemoque id jus sibi poscere
jure possit, ut in hoc, de quo jam agimus, imperio sit. Nam
omnes, qui ex parentibus civibus, vel qui in patrio illo solo nati,
vel qui de Republica bene meriti sunt, vel ob alias causas, ob quas
Lex alicui jus civis dare jubet, ii, inquam, omnes jus suffragii in
supremo Concilio, muneraque imperii subeunda jure sibi poscunt,
nec denegare iis licet, nisi ob crimen, aut infamiam.
      Par. II. Si igitur jure institutum sit, ut Seniores tantummodo, qui
ad certum aetatis annum pervenerunt, vel ut soli primogeniti, simulatque
per aetatem licet, vel qui certam pecuniae summam Reipublicae
contribuunt, jus suffragii in supremo Concilio, et imperii
negotia tractandi habeant, quamvis hac ratione fieri posset, ut
supremum Concilium ex paucioribus civibus componeretur, quam
illud imperii Aristocratici, de quo supra egimus, erunt nihilominus
hujusmodi imperia Democratica appellanda, quoniam eorum
cives, qui ad regendam Rempublicam destinantur, non a supremo
— 359 —
Concilio, ut optimi, eliguntur, sed lege ad id destinantur. Et,
quamvis hac ratione hujusmodi imperia, ubi scilicet non qui optimi,
sed qui forte fortuna divites, vel qui primi nati sunt, ad regimen
destinantur, imperio Aristocratico cedere videantur, tamen
si praxin, seu communem hominum conditionem spectemus, res
eodem redibit. [>]
Spinoza TP 358-359