— 445 —
Ac magni est momenti
distinguere enuntiationes, in quibus ejusmodi nomina:
extensio, figura, numerus, superficies, linea, punctum,
unitas
, etc., tam strictam habent significationem,
ut aliquid excludant, a quo revera non sunt distinctae,
ut cum dicitur: extensio, vel figura non est corpus; numerus
non est res numerata; superficies est terminus corporis,
linea superficiei, punctum lineae; unitas non est
quantitas, etc.
Quae omnes et similes propositiones ab
imaginatione omnino removendae sunt, ut sint verae;
quamobrem de illis in sequentibus non sumus acturi.
Descartes Reg 445