— 87 —
      Adverto denique, quandoquidem unusquisque ex
motibus, qui fiunt in ea parte cerebri quae immediate
mentem afficit, non nisi unum aliquem sensum illi infert,
nihil hac in re melius posse excogitari, quam si
eum inferat qui, ex omnibus quos inferre potest, ad
hominis sani conservationem quammaxime et quam
frequentissime conducit. Experientiam autem testari,
tales esse omnes sensus nobis a natura inditos; ac
proinde nihil plane in iis reperiri, quod non Dei potentiam
bonitatemque testetur.
Descartes Med 87