— 139 —
ARTIC. XXXVI.

      Vacui non solum continere, sed et disterminare est:
et ideo ipsum locum sine corpore, vel spatium, in quo
corpus est, esse dicimus, neque alia, quam levi quadam
ratione, locum atque vacuum differre sentimus.
RATIO.

      Vacuum certe etiam oportet esse, quod disterminet:
— 140 —
quod enim tellurem ab aëre discernit, ne sint continuum,
nunquid tellus ac telluris superficies? aërne an
aëris superficies? Nonne disterminans aliud ab iis esse
oportet? Ibi igitur ponimus vacuum sine corpore, ubi
corpora corporibus contiguantur. Ibi vacuum non est sic
mathematice spatium interiectum, quia est inter duo corpora
necessario, et inter utriusque superficiem positum;
si enim duo corpora sunt contigua, quae oppositis diversisve
motibus moventur, vel quorum alterum movetur,
alterum movet, vel alterum quiescit, non est quod
communem habeant superficiem, sed inter utriusque
proprias, aliquod spatium, vel spatii terminus esse debet,
quod qualecunque sit, aliter, quam vacui nomine,
inscribi non poterit, si neutrum esse potest extremorum:
haud aliter quam, ubi unitas est a dualitate discreta,
intermedium aliquod sit opus est, quod neque
unitas sit, neque dualitas, neque numerus; ut igitur vacuum
rationaliter est in numeris, atque mathematicis,
ita realiter intelligatur in physicis disterminans. Non
datur vacuum, spatium, sed medium contiguorum
corporum: si enim esset spatium, haberet extremum distinctum
ab extremo duorum corporum; et forte oporteret
adhuc quaerere in infinitum, quid mediet inter illa
extrema, ubi vacuum est locus secundum aliam rationem,
quia est locus, qui continet, et est locus, qui
terminat.
Bruno Acr 139-140