— 129 —
Propositio XLVIII.

      In Mente nulla est absoluta, sive libera voluntas; sed Mens
ad hoc, vel illud volendum determinatur a causa, quae etiam ab
alia determinata est, et haec iterum ab alia, et sic in infinitum.

Demonstratio.

      Mens certus, et determinatus modus cogitandi est (per Prop.
11. hujus
), adeoque (per Coroll. 2. Prop6. 17. p. 1.) suarum actionum
non potest esse causa libera, sive absolutam facultatem volendi,
et nolendi habere non potest; sed ad hoc, vel illud volendum
(per Prop. 28. p. 1.) determinari debet a causa, quae etiam ab alia
determinata est, et haec iterum ab alia, etc. Q.E.D.
Scholium.

      Eodem hoc modo demonstratur in Mente nullam dari facultatem
absolutam intelligendi, cupiendi, amandi, etc. Unde sequitur
has, et similes facultates, vel prorsus fictitias, vel nihil esse,
praeter entia Metaphysica, sive universalia, quae ex particularibus
formare solemus. Adeo ut intellectus, et voluntas ad hanc, et illam
ideam, vel ad hanc, et illam volitionem eodem modo sese
habeant, ac lapideitas ad hunc, et illum lapidem, vel ut homo ad
Petrum, et Paulum. Causam autem, cur homines se liberos esse
putent, explicuimus in Appendice Partis Primae. Verum, antequam
ulterius pergam, venit hic notandum, me per voluntatem
affirmandi, et negandi facultatem, non autem cupiditatem intelligere;
facultatem, inquam, intelligo, qua Mens, quid verum,
— 130 —
quidve falsum sit, affirmat, vel negat, et non cupiditatem, qua
Mens res appetit, vel aversatur. At postquam demonstravimus, has
facultates notiones esse universales, quae a singularibus, ex quibus
easdem formamus, non distinguuntur, inquirendum jam est, an
ipsae volitiones aliquid sint, praeter ipsas rerum ideas. Inquirendum,
inquam est, an in Mente alia affirmatio, et negatio detur
praeter illam, quam idea, quatenus idea est, involvit, qua de re
vide sequentem Propositionem, ut et Definitionem 3. hujus, ne
cogitatio in picturas incidat. Non enim per ideas imagines, quales
in fundo oculi, et, si placet, in medio cerebro formantur, sed Cogitationis
conceptus intelligo <, of het voorwerpelijk wezen |Esse
objectivum | van een zaak, voor zo veel 't alleenlijk in denking bestaat >.
Spinoza E 129-130