— 87 —
      CXXXIX. Cur autem tres nec plures, aut pauciores
sint rerump. formae merae, ratio ea est, quia ut
Tacitus inquit, unum est reip. corpus, et unius animo
regendum
: Natura autem unus homo; sed et ad similitudinem
naturae unus aliquis ordo civium, vel Populus
universus
, aut major ejus pars quae pro universo
habetur, in comitiis convocata instar unius.
      CXL. Et ita rerum natura comparatum fuisse necesse
est, ut respp. fundarentur, et exleges aut liberi
legibus se submitterent. Ubi enim infirmi, et omnium
rerum indigi salutis caussa ad aliquot fortium virorum
praesidium, vel in tutum aliorum agrum confugerunt;
ibi fortes habere agri dominium, receptos colere; ac
proinde illos imperare, hos parere jus est, quod majorum
gentium
supra diximus: ad cujus antiquissimi
juris normam, Remp. Venetam Optimatium et natura ipsa
fert, et Historiae produnt constitutam. Ubi cuncti
unius fidem implorarunt, quod bellis plerumque accidit,
ut victi a victore serventur, ut Asiani ferme omnes,
inter quos degeneres optimates regnabant; ibi ea
sit conditio imperandi, uti Crispus Liviae dicebat, ut non
aliter ratio constet, quam si uni reddatur
; quae est lex
Regia Ulpiani
, nempe Regni meri conditio, uti conditiones
passim leges dicuntur. Postremo ubi universi ex
aequo legibus se submittunt, ibi neminem eminere aequum
est. Itaque cum ipsa Ulpiani phrasi tres has
conditiones, cujusque reip. merae leges fundamentales,
— 88 —
unanquanque suae, appellatione maxime propria dicere
eleganter possis.
Vico Univ20 87-88