— 86 —
Ut, exempli causa, in fune A, B, C, D, si
— 87 —
trahatur ejus ultima pars D, non alio pacto movebitur
prima A, quam moveri etiam posset, si traheretur
una ex intermediis B vel C, et ultima D maneret immota.
Nec dissimili ratione, cum sentio dolorem pedis,
docuit me Physica sensum illum fieri ope nervorum
per pedem sparsorum, qui, inde ad cerebrum usque
funium instar extensi, dum trahuntur in pede, trahunt
etiam intimas cerebri partes ad quas pertingunt,
quemdamque motum in iis excitant, qui institutus est
a natura ut mentem afficiat sensu doloris tanquam in
pede existentis. Sed quia illi nervi per tibiam, crus,
lumbos, dorsum, et collum transire debent, ut a pede
ad cerebrum perveniant, potest contingere ut, etiamsi
eorum pars, quae est in pede, non attingatur, sed
aliqua tantum ex intermediis, idem plane ille motus
fiat in cerebro qui fit pede male affecto, ex quo necesse
erit ut mens sentiat eundem dolorem. Et idem de
quolibet alio sensu est putandum.
Descartes Med 86-87