— 357 —
      Par. IX. His positis, videamus jam, an hujusmodi imperia culpabili
aliqua causa possint destrui. Verum, si quod imperium aeternum
esse potest, illud necessario erit, cujus semel recte instituta jura
inviolata manent. Anima enim imperii jura sunt. His igitur servatis
servatur necessario imperium. At jura invicta esse nequeunt, nisi
et ratione, et communi hominum affectu defendantur, alias si scilicet
solo rationis auxilio nituntur, invalidae sane sunt, facileque
vincuntur. Cum itaque utriusque imperii Aristocratici jura fundamentalia
cum ratione, et communi hominum affectu convenire
ostenderimus, possumus ergo affirmare, si quae ulla imperia, haec
necessario aeterna fore, vel nulla culpabili causa, sed fato tantummodo
aliquo inevitabili posse destrui.
      Par. X. At objici nobis adhuc potest, quod, quamvis imperii jura
in praeced. ostensa ratione, et communi hominum affectu defendantur,
possint nihilominus aliquando vinci. Nam nullus affectus
est, qui aliquando a fortiori, et contrario affectu non vincatur; timorem
namque mortis a cupidine rei alienae saepe vinci videmus.
Qui hostem metu territi fugiunt, nullo alterius rei metu detineri
possunt, sed sese in flumina praecipitant, vel in ignem ruunt, ut hostium
ferrum fugiant. Quantumvis igitur civitas recte ordinata, et
jura optime instituta sint, in maximis tamen imperii angustiis, quando
omnes, ut fit, terrore quodam panico capiuntur, tum omnes id
solum, quod praesens metus suadet, nulla futuri, neque legum habita
ratione, probant, omnium ora in Virum victoriis clarum vertuntur,
eundemque legibus solvunt, atque ipsi imperium (pessimo
exemplo) continuant, totamque Rempublicam ipsius fidei conimittunt,
quae res sane Romani imperii exitii fuit causa. Sed ut huic
Objectioni respondeam, dico primo, quod in recte constituta Republica
similis terror non oritur, nisi ex justa causa; atque adeo is terror,
et confusio ex eo orta nulli causae, quae prudentia humana vitari
poterat, adscribi potest. Deinde notandum, quod in Republica,
— 358 —
qualem in praeced. descripsimus, fieri non potest ( per Art. 9. et 25.
Cap. 8.
), ut unus, aut alter virtutis fama ita excellat, ut omniumora
in se vertat. Sed necesse est, ut plures habeat aemulos, quibus plures
alii faveant. Quamvis itaque ex terrore confusio aliqua in Republica
oriatur, leges tamen fraudare, atque aliquem contra jus ad
imperium militare renunciare nemo poterit, quin statim contentio
alios petentium oriatur, quae ut dirimatur, necesse tandem erit ad
semel statuta, et ab omnibus probata jura recurrere, atque res imperii
secundum leges latas ordinare. Possum igitur absolute affirmare,
cum imperium, quod una sola Urbs, tum praecipue illud,
quod plures Urbes tenent, aeternum esse, sive nulla interna causa
posse dissolvi, aut in aliam formam mutari.
Spinoza TP 357-358