— 88 —
XXXIII. Idem.

      In Deo vero non concurrunt universa, nempe universorum
essentia, virtus atque momentum in unum ordinatum
corpus, in unam subiectam materiam; sed quemadmodum
omnis numerus in substantia unius unitatis consistit,
et vicissim unitas est omnis numeri substantia, et omnis
numerus citra unitatem nihil est, et in substantia unitatis
est omne quod est, sequitur numerum in unitate non esse
collective seu congregative seu compositive, sed in simplicitate
quadam, unitate, identitate; sicut in centro sphaerae
dimensiones, dimensiones omnes sunt unum et idem,
minimum latum, minimum profundum minimumque longum
— 89 —
non differunt, sed sunt idem; nec non in infinita
sphaera maximum latum, maximum longum et maximum
profundum sunt undique unum. Ita in ipsa infinita monade,
omnia complectente quae numeris comparantur,
omnia in simplicitate et unitate et identitate sunt examinanda.
Bruno Sum 88-89