— 444 —
      Denique si dicatur: extensio non est corpus, tunc
extensionis vocabulum longe aliter sumitur quam supra;
atque in hac significatione nulla illi peculiaris
idea in phantasia correspondet, sed tota haec enuntiatio
ab intellectu puro perficitur, qui solus habet
facultatem ejusmodi entia abstracta separandi. Quod
plerisque erroris occasio est, qui non animadvertentes
extensionem ita sumptam non posse ab imaginatione
comprehendi, illam sibi per veram ideam repraesentant;
qualis idea cum necessario involvat corporis
conceptum, si dicant extensionem ita conceptam non
esse corpus, imprudenter implicantur in eo, quod idem
— 445 —
simul sit corpus et non corpus
. [>]
Descartes Reg 444-445