— 86 —
      Deinde adverto mentem non ab omnibus corporis
partibus immediate affici, sed tantummodo a cerebro,
vel forte etiam ab una tantum exigua ejus parte,
nempe ab ea in qua dicitur esse sensus communis;
quae, quotiescunque eodem modo est disposita, menti
idem exhibet, etiamsi reliquae corporis partes diversis
interim modis possint se habere, ut probant innumera
experimenta, quae hic recensere non est opus.
Descartes Med 86