— 138 —
      Ex hoc igitur, quod vacuum nullam habet differentiam,
non necesse est corpora in vacuo quiescere, ut
videtur Aristoteli, sed per vacuum, vel a motu sibi
naturaliter vel alia ratione indito non impediri, quia
vacui non est, ut motum determinet, sed ut sit illud,
in quo, vel per quod aliud quiescat, vel moveatur, vel
ut natum est se habere, per se ipsum, vel ad alia
sese habeat. Immo tale naturaliter oportet esse spatium,
quale cum nullam ad motum differentiam habeat,
vel faciat, non magis faveat una, quam alia ratione
motis: non magis iis, quae moventur, quam iis,
quae quiescunt; et ideo spatium, per quod res naturaliter
moveantur, potius debet intelligi vacuum quam aër
aliudve, quod resistat, vel cedere debeat. Sed decet
— 139 —
esse, in quo haec mutuo resistant, atque cedant. Vacuum
non tollit proportionalitatem motus, licet enim
tollatur ratio velocitatis, quae est ab obsistente, remanet
tamen ratio quae est a diversitate terminorum, ut
sursum et deorsum, ratio item, quae est a qualitate
spatii, ea quoque, quae est a mole mobilis, ea tandem,
quae est a virtute pellentis extrinseci vel intrinseci:
medium igitur nec est, nec esse potest velocitatis tarditatisque
ratio. Tandem qualecunque et quodcunque sit
medium, per quod res ferantur, contra rationem videtur
quod dicitur ab Aristotele, mobile a medio habere
quod moveatur, cum per medium alia ascendant, alia
descendant, et quaquaversum deferri videmus haec
quidem et illa tunc nuncque tardius, illa vero et ista
nunc tuncque velocius; in quibus, quamvis quod est
in medio, (quod Aristoteli medium dicitur) aliquando
magis, aliquando minus resistit, ut aqua impurior,
magis quam purior, haecque magis quam aër, nunquam
tamen medium per sese habere vim, qua pellat,
ostendi poterit.
Bruno Acr 138-139