— 88 —
XXXII. Simul.

      Ea omnia, quae in rerum natura sunt explicata, dispersa,
distincta, ordinata, differentia, in eo omnia sunt,
non, inquam, unita, concordantia, convenientia, sed sunt
unum, sunt idem, sunt ipsa unitas, sunt ipsa identitas. In
ipso enim, sicut proxime dictum est, nulla est distinctio,
nullus est ordo intrinsece, sed haec omnia sunt ab ipso.
Propterea magis in ipso concurrunt, quam in unitatem
quandam suppositi omnia possunt concurrere praedicamenta
et in unitatem corporis omnia membra. In his
enim ea cadit distinctio, ut membra diversa atque partes
ita sint simul, ut continuatione quadam, connexione, agglutinatione
et ordinatione quadam consistant et mutuo
adnectantur.
Bruno Sum 88