— 444 —
      Jam pergamus ad haec verba: corpus habet extensionem,
ubi extensionem aliud quidem significare intelligimus
quam corpus; non tamen duas distinctas ideas
in phantasia nostra formamus, unam corporis, aliam
extensionis, sed unicam tantum corporis extensi; nec
aliud est, a parte rei, quam si dicerem: corpus est extensum;
vel potius: extensum est extensum. Quod peculiare
est istis entibus quae in alio tantum sunt, nec unquam
sine subjecto concipi possunt; aliterque contingit in
illis, quae a subjectis realiter distinguuntur: nam si
dicerem, ver. gr.: Petrus habet divitias, plane diversa
est idea Petri ab illa divitiarum; item si dicerem: Paulus
est dives
, omnino aliud imaginarer, quam si dicerem,
dives est dives. Quam diversitatem plerique non
distinguentes falso opinantur, extensionem continere
aliquid distinctum ab eo quod est extensum, sicut divitiae
Pauli aliud sunt quam Paulus.
Descartes Reg 444