— 372 —
      Corpora fluida, ut supra demonstratum est, mediante elastica quadam
materia cohaerent. Ast cum, quae e fluidis induruerunt metalla, aliaque id
genus corpora semper pro gradu caloris diminuto artius atque artius volumen
occupent et secundum omnes dimensiones condensentur, adeoque elementis
ipsorum non deficiat spatium semper sibi propius accedendi, hinc non
immediato contactu compacta sint: patet, etiam moles corporum durorum materiam
quandam intra partes suas intermistam continere, qua mediante moleculae
solidae, quanquam a contactu mutuo remotae, tamen se invicem attrahant,
aut, si mavis, cohaereant, adeoque hac ratione cum fluidis convenire.
Kant Ign 372