— 128 —
Scholium.

      Hinc videmus, Dei infinitam essentiam, ejusque aeternitatem
omnibus esse notam. Cum autem omnia in Deo sint, et per Deum
concipiantur, sequitur, nos ex cognitione hac plurima posse deducere,
quae adaequate cognoscamus, atque adeo tertium illud cognitionis
genus formare, de quo diximus in Scholio 2. Propositionis
40. hujus Partis, et de cujus praestantia et utilitate in Quinta Parte
erit nobis dicendi locus. Quod autem homines non aeque claram
Dei, ac notionum communium habeant cognitionem, inde fit,
quod Deum imaginari nequeant, ut corpora, et quod nomen Deus
junxerunt imaginibus rerum, quas videre solent; quod homines vix
vitare possunt, quia continuo a corporibus externis afficiuntur. Et
profecto plerique errores in hoc solo consistunt, quod scilicet nomina
rebus non recte applicamus. Cum enim aliquis ait, lineas, quae ex
centro circuli ad ejusdem circumferentiam ducuntur, esse inaequales,
ille sane aliud, tum saltem, per circulum intelligit, quam Mathematici.
Sic cum homines in calculo errant, alios numeros in mente, alios
in charta habent. Quare si ipsorum Mentem spectes, non errant
sane; videntur tamen errare, quia ipsos in mente putamus habere
numeros, qui in charta sunt. Si hoc non esset, nihil eosdem errare
crederemus; ut non credidi quendam errare <( hoewel zijn woorden
ongerijmt waren)>, quem nuper audivi clamantem, suum atrium
— 129 —
volasse in gallinam vicini, quia scilicet ipsius mens satis perspecta
mihi videbatur. Atque hinc plaraeque oriuntur controversiae,
nempe, quia homines mentem suam non recte explicant,
vel quia alterius mentem male interpretantur. Nam revera,
dum sibi maxime contradicunt, vel eadem, vel diversa cogitant,
ita ut, quos in alio errores, et absurda esse putant, non sint.
Spinoza E 128-129