— 128 —
Propositio XLVII.

      Mens humana adaequatam habet cognitionem aeternae, et infinitae
essentiae Dei.

Demonstratio.

      Mens humana ideas habet (per Prop. 22. hujus), ex quibus (per
Prop. 23. hujus
) se, suumque Corpus (per Prop. 19. hujus), et (per
Coroll. 1. Prop. 16. et per Prop. 17. hujus
) corpora externa, ut actu
existentia; percipit; adeoque (per Prop. 45. et 46. hujus) cognitionem
aeternae et infinitae, essentiae Dei habet adaequatam. Q.E.D.
Spinoza E 128