— 86 —
XX.
Fixas supponendas esse
a Saturno quammaxime
distantes.

      Primo, quia nondum certi sumus, quantum a
nobis distent Stellae fixae, nec possumus eas fingere
tam remotas, ut hoc phaenomenis repugnet: ne simus
contenti supponere ipsas esse supra Saturnum, ut
vulgo omnes admittunt, sed libertatem sumamus
quantumlibet altiores existimandi. Si enim earum
altitudinem cum distantiis hic supra terram nobis
notis vellemus comparare, illa, quae jam iis ab omnibus
conceditur, non esset minus incredibilis quam
quaevis major; si vero ad Dei creatoris omnipotentiam
respiciamus, nulla potest cogitari tam magna,
ut ideo sit minus credibilis quam quaevis minor.
Atque non tantum ad Planetarum, sed etiam ad Cometarum
phaenomena commode explicanda, maximum
spatium inter illas et sphaeram Saturni ponendum
esse, infra ostendam.
XXI.
Solem instar flammae
ex materia quidem
valde mobili constare,
sed non ideo ex
uno loco in alium migrare.

      Secundo, quia Sol in hoc convenit cum Fixis, et
cum flamma, quod lumen a se ipso emittat: putemus
eundem etiam in motu cum flamma, et in situ cum
Fixis, convenire. Nempe nihil quidem hic supra terram
— 87 —
videmus esse mobilius flamma; nam et alia corpora,
juxta quae posita est, nisi sint admodum solida
et dura, particulatim dissolvit, ac secum movet. Sed
tamen ejus motus fit tantum secundum partes, et tota
migrare non solet ex uno loco in alium, nisi ab aliquo
alio corpore, cui adhaereat, deferatur; qua ratione
possumus etiam existimare Solem constare quidem ex
materia valde fluida et mobili, quae omnes coeli circumjacentis
partes secum rapit; sed in hoc nihilominus
Stellas fixas imitari, quod non ex una coeli regione
in aliam migret.
XXII.
Solem a flamma differre,
quod non ita
egeat alimento.

      Neque incongrua videri debet Solis cum flamma
comparatio, ex eo quod nullam flammam hic videamus
quae non continuo egeat alimento; quod idem
de Sole non observatur. Ex legibus enim naturae, non
minus flamma, quam quodvis aliud corpus, ubi semel
existit, semper existere perseverat, nisi ab aliqua causa
externa destruatur; sed, quia constat materia quammaxime
fluida et mobili, assidue hic supra terram a
materia circumjacente dissipatur; atque ideo eget alimento,
non ut eadem quae jam existit conservetur, sed
tantum ut, dum ipsa extinguitur, semper alia nova
in ejus locum substituatur. Solem autem non ita destruunt
partes coeli ei vicinae, ideoque non ita eget
alimento quo reparetur. Sed tamen etiam infra ostendetur,
novam semper materiam in Solem ingredi, et
aliam ex eo elabi.
XXIII.
Fixas omnes in eadem
sphaera non versari,
sed unamquamque
vastum spatium circa
se habere, aliis Fixis
destitutum.

      Hicque notandum est, si Sol in situ non differat a
Fixis, ipsas omnes in unius alicujus sphaerae circumferentia
non versari, quemadmodum multi supponunt,
— 88 —
quia ille in eadem ista sphaerae circumferentia esse non
potest. Sed, ut Sol vastum quoddam circa se spatium
habet, in quo nulla Stella fixa continetur: ita singulae

Fixae ab omnibus aliis valde remotae esse debent, et
unae multo magis quam aliae, a nobis et a Sole distare.
Sic in hac figura, si S sit Sol, F f erunt Stellae fixae;
— 89 —
atque aliae innumerae, supra et infra, et ultra hujus
figurae planum, per omnes spatii dimensiones sparsae
intelligentur.
XXIV.
Coelos esse fluidos.
      Tertio, putandum est, non tantum Solis et Fixarum,
sed totius etiam coeli materiam fluidam esse, sive liquidam:
quod jam vulgo omnes Astronomi concedunt,
quia vident phaenomena Planetarum vix aliter
posse explicari.
XXV.
Coelos omnia corpora
in se contenta secum
deferre.

      Sed in hoc multi mihi videntur errare, quod fluiditatem
coelo tribuentes, illud tanquam spatium plane
vacuum imaginentur, ita ut motibus quidem aliorum
corporum non resistat, sed praeterea nullam habeat
vim ad ipsa secum deferenda: neque enim in rerum
natura ullum tale vacuum esse potest, ac fluidis omnibus
hoc est commune, ut ideo tantum non resistant
aliorum corporum motibus, quod in seipsis etiam
habeant motum. Et quia hic motus facile in omnes
partes determinatur, ejus vi, cum in unam aliquam
partem est determinatus, necessario secum deferunt
alia omnia corpora in se contenta, quae a nulla causa
externa retinentur, quantumvis ipsa sint. solida et
quiescentia et dura; ut ex ante dictis est manifestum.
Descartes PPh 86-87-88-89